Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 11 —

Logifer.—Et magister Roccus artium et medicinæ archymagister, qui Empyricam mauult quam doctrinalem memoratiuam, nugas putaret ista potius, quàm artificiosas præceptiones.

Philothimvs.—Non ultra matulam.

Logifer.—Dixit unus ex antiquis doctoribus hanc artem omnibus esse non posse peruiam preterquam iis qui memoria pollent naturali.

Philothimvs.—Depontana sententia.

Logifer.—Pharfacon iuris utriusque doctor & philosophus grammeus sentit hanc artem grauare potius quam releuare, nam ubi sine arte recolendæ sunt res: iam cum arte obligamur recolere res, locos, & imagines plurimas, quibus nulli dubium est magis memoriam naturalem confundi & implicari.

Philothimvs.—Crysippi acumen, & sententia ferreo ingentique pectine carminanda.

Logifer.—Dixit doctor Berling ex istius oratione etiam doctissimos, demetere nihil posse, credo quia nil ipse demetit.

Philothimvs.—Sub illis echinis ulla ne castanea?

Logifer.—Magister Maines & si omnibus placeat inquit, mihi nunquam placebit.

Philothimvs.—Nec vinum quod nunquam gustabit.

Logifer.—Ille, quem nosti amicum tuum, quid putas hac de re, sentiet?

Philothimvs.—Sepiæ atramentum additum lucernæ facit homines Æthiopa videri; vitiana quoque liuore mens turpia iudicat etiam aperte pulchra.

Logifer.—Execelsum quoque Magistrum Scoppet inter