mentum & claritatem facientibs postea per Ior. est efformata, in lucem edere. Cui quidem amico consilio atque sententia libentissime vt par erat consentiuit Iordanus meque roqauit vt (cúm sit ipse grauioribus negociis intentus) ego eam ipsam curam susciperem & complerem. Post igitur aliam artem per ipsum editam, & christianissimo Regi dicatam: quæ de vmbris idearum intitutatur: hanc ego edendam suscepi, quæ quidem illud habet peculiare, atque proprium: vt memoriam verborum seu dictionum quam aliæ artes inter millibus suppositis imaginibus, & centum millibus locis difficile complebant: ista in centum, & viginti præcipuis formis (vt ipse loquitur) subiectiuandis: iuxia terminorum, sententiarumque numerum facillime perficiet, determinatis operationibus insigniis, circunstantiis, & adsistentibus. Quibus efficit vt hæc ars pro memoria verborum longe minus labore, industria, & exercitatione: quam cæteræ omnes quæ legi possint indigeat. Adeo vt facilius, & certius hanc viam incedentibus præstent tres quatuorue menses, quam aliorum tramitem persequentibus, tres quatuorue præstare valeant anni. Quod sane artem hanc alijs comparare potenti non potest esse dubium. Quod veró ad memoriam rerum & sententiarum attinet: satis apertum est quod mox auditis artis præceptionibus: quilibet eadem possit pro sua vti capacitate: & ab eius profectu non est iudicij compos qui excludatur. Dictas igitur cum in ipsa singularitates acceperim dignum existimaui vt sub tui nominis splendore curreret: quatenus etiam obsequium perpetuæ seruitutis qua tibi ex toto pectore sum addictus, hoc etiam signo per-
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/190
Appearance