PHILHOTHEI IORDANI
BRVNI NOLANI CANTVS
Circæus, ad Memoriæ pra
xim ordinatus.
DIALOGVS PRIMVS
Interloquunt. Circe & Moeris.
Circe.Sol qui illustras omnia solus. Apollo, carminis audior, pharetrate, arcitenens, sagitti-potens, Pythie, lauriger, fatiloque, pastor, vates, augur, & medice. Phæbe, rosee, crinite, pulchricome, flaue, nitide, placide, cytharæde, cantor, & veridice. Titan, Milesi, Palatine, Cyrrhæe, Timbræe, Deli, Delphice, Leucadice, Tegæe, Capitoline, Smynthæe, Ismeni, & Latialis. Qui mirabiles impertiris naturas elementis: quo dispensante tumescunt, & sedantur maria: turbantur & serenantur aër & æthera: viuida quoque intenditur, reprimitúrque ignium vis atque potentia. Cuius ministerio viget istius compago vniuersi, inscrutabiles rerum vires ab ideis per animæ mundi rationes ad nos vsque deducens & infra, vnde variæ atque multiplices herbarum, plantarum cæterarum, lapiduinque virtutes, quæ per stellarum radios mundanum ad se trahere spiritum sunt potentes.