Adesto sacris filiæ tuæ Circes votis. Si intento, castóque tibi adsum animo, si dignis pro facultate ritibus me præsento. En tibi faciles aras struximus. Adsunt tua tibi redolentia thura, sandalorúmque rubentium fumus. En tertio susurraui barbara & arcana carmina. Peractæ sunt lustrationes. Septem suffituum genera pro septem mundi principibus expediuimus. Solutiones & ligamenta de more sunt peracta. Sygillauimus omnia. vnum abest vt præcationum quæ præcurrere debuerunt, quæque ad suos repetitæ sunt numeros concupita proferamus. Moeri inspice lineam, & vide an adhuc altum cæli sol teneat.
Moeris. Nil abest.
Circe. Conuertor igitur ad te meridianum solem, per mirabilem potentiam qua vnus tam plurima facis. Per concitatorum equorum tuorum cursus, qui vniuersa detegens duo latentia percurris hemisphæria. Quis quæso rerum modus est? Ecce sub humano cortice ferinos animos. Conuenit ne hominis corpus vt cæcum atque fallax habitaculum bestialem animam incolere? Vbi sunt iura rerum? vbi fas, nefásque naturæ? Si repetiuit Astræa cælum, cuius ne vestigium quidem terra videat: cur non de cælo saltem apparet Astræa? Ecce subiuimus minimé occultum Chaos. Cur non miscentur ignibus maria, & limpida nigris terris astra: si in terris ipsis & earum gubernaculis nihil est quod faciem demonstret suam? Ipsa ne nos mater natura decipit? Matrem dixerim an nouercam? Veritati nil ipsa odibilius esse debet falsitate: bonitati nil ipsa malitia molestius. Non est, non est certé modicum ô clarissima mundi lampas, quod & visibilium, et non