sensibilium ratiocinantum circumueniamur ingeniis. Cur ergo similem debuimus in ipsa natura ypocrisim experiri? Si perpauci hominum animi sunt effincti, cur quæso tot hominum sunt efformata corpora? Conuertere igitur ad partes tuas ô Sol, & tantum naturæ & dignitatis tum præiudicium vindicato. Insignito Circem tuam tu cæterique præpotentes dii, vt eidem potentia qua ministerialibus spiritibus proximisque corporum istorum formatoribus imperare valeat.
Adiuro vos per mendaces vultus errorum ministros, per altam præsidum naturæ potentiam, vt à singulis brutalium specierum indiuiduis humanam abstrahentes faciem, in suas ipsa faciatis extrinsecas atque veraces prodire figuras. Si quando repressum cursum obire debent flumina. Si quando altum suum arripere debent ignes. Si nullum est æterno violentum. Si tandem omnia suos ad terminos debent appellere. Mutatur ne aliquid Moeri?
Moeris. Nil prorsus.
Circe. Adiuro vos iterum quid trepidatis? quid hæretis vectores formarum, sygillorum naturæ falsificatores. Iuppiter verax, cuius per vos est læsa maiestas vobis imperat. Cogìt vos pater hominum, in cuius virtute vos ter, atque quater adstringo. Impero quoque vobis per cæteros qui supra cætera animantium genera habent imperium deos: vt sophistico hominum remoto vultu non impediatis quominus singulorum in lucem conspiciendæ prodeant figuræ. Respice Moeri.
Moeris. Nil adest noui.
Circe. Tertiam igitur adiurationem aggrauabo.