huius nostræ tempestatis, medicos facilè principem, ferunt dixisse authori: ut suam illi memoriam ostenderet priusquam artem, quod dubium est an dedignans, an impotens ille præstare noluerit.
Philothimvs.—Si dixisset illi ostendæ mihi urinam tuam priusquam solidiora contempler excrementa: fortasse morem illi gessisset author noster, hospitalius enim & urbanius, & pro sua dignitate, sua officia, & arte conuenientius illum excepisset.
Logifer.—Quid dicemus de Magistro Clyster doctore medico quem non fas est proxime dicto cedere, nihil n. differt ab eodem qui ex Aknaldo & Tiberide vult magis super obliuiosum linguam vpupæ impositam, tenacissimam ferenti memoriam conferre.
Philothimvs.—Dixit Aristoteles. cytharizando fit cytharædus. Si quis huic miserrimo (ipso quod habet extracto) aliud superimposuerit celebrum, forsian medicando fiet medicus.
Logifer.—Dixit quoque doctor Carpophorus ex Proculo & Sabino itacense Mentis & memoriæ sedem tripliciter distinctam. Inter pup[p]im enim atque proram pinea media est: quæ cum memoria quippiam repetere instamus patefacta; à prora ad puppim spiritui animali aditum præstat. Porro nunquam animalis spiritus nisi serenus, lucidus, & clarus pertransit. Hinc immodica frigid[it]ate obtusus memoriam nostram hebetem reddit atque languidam. Quæ quidem frigiditas si fuerit cum siccitate coniuncta: immodicas vigilias afferet et insomnia: si cum humiditate lethargum. Ad quæ propulsanda, sunt per artem hæc excogitata. Exercitium sensus reuocans & excitans,