Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/202

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 194 —

Moeris. Minimé quidem.

Circe. Nunc igitur minor tibi datur timoris occasio.

Moeris. Cur id?

Circe. Non enim differunt hæc quæ modo vides bruta & bestias (vt & ipsa nosti) ab iis quos paulo ante videbas homines, præter quam quod apertos nunc habent vngues, dentes, aculeos, & cornua quæ latebant. Imó & hoc te non ignorare volo, quod cum illo careant organo, quod est ad ipsa animorum intima ledenda efficacissimum: longe minus nocua, atque formidanda sunt effecta.

Moeris. Quid ipsum?

Circe. Lingua.

Moeris. Dij me ament quid fecerint magis timeo quam quid dixerint.

Circe. Minus ideo sapis. At & hoc indicabo tibi quod & nunc pro eo in quo versaris formidinis genere minus debeas esse solicita. Ipsi enirn, quorum alios cornutos, alios aculeatos, alios ita dentatos, alios letiferé vnguitos aspicis: erant omnes atque singuli cornu simul & aculeo , & dente, & vngue terribiles. Iam diuersa atque singularia quibus se tueri, & alios ledere possint arma nacti sunt, cúm prius haberent omnia.

Moeris. Quonam pacto id mihi suadebis?

Circe. Nescis eum qui manu armatur magis omnibus armari? nescis manum omnibus carere armis: vt omnibus præpotens esse possit armis? ignoras ipsam sibi & aculeos, venena, & cornua, & dentes adaptantem, á nullis sibi timere bestiarum insultibus, & eo tantum instrumento animantibus omnibus quæ videntur imperare consuenisse? Temeré igitur & impru-