Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/203

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 195 —

denter es facta timidior. Omnem igitur formidinem pelle ex animo, omnem abigas ambiguitatem, & mecum in ipsorum examen pergito.

Moeris. Non possum non timere præsentia, aptata, atque conuersa contra nos inermes atque debiles cornua, cæteraque quæ video mortis instrumenta.

Circe. Tutó propera, facili carmine superabimus omnia.

Moeris. Id si dea potens polliceris , nihil hesitans pergo.

Circe. Principio isthæc domestica vestigemus animalia. En proximos nobis porcos qui fugam versus tecta arripuere, facillimé omnium istos sub humano cortice cognouisses.

Moeris. Facillimé quidem.