Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/204

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 196 —

Circe. Porcus enim est animal A, auarum. B, barbarum. C, coenosum. D, durum. E, erroneum. F, fœtidum. G, gulosum. H, hebes. K, Kapitosurn. L, Li bidinosum. M, molestum. N, nequitiosum. O, ociosum. P, pertinax. Q, quærulum. R, rusticum. S, stultum. T, turgidum. V, vile. X, lunaticum. Y, auriculatum. Z, mutabile, , non bonum nisi mortuum.

Moeris. Cum elementarium porcinum institueres Circe, vnum de mage necessariis elementum prætermisisti.

Circe. Non illud inconsulté factum, quia ipsum est tum in aliis omnibus elementis implicitum, tum & ipsorum elementum videtur elementorum. In vno ergo adferantur omnia, sicut in omnibus allatum est vnum. A ingratum. B immundum. C inconsultum. D infidum. E inconstans. F impaciens. G indiscretum. H inciuile. I impudens. K impetuosum. L incautum. M infaustum. N ineptum. O iniquum. P inhumanum. Q immite. R inuerecundum. S inquietum. T insanum. V intemperatum. X ignobile. Y incultum. Z inhospitale. immemor.

Moeris. Et ego per numeros ex naturalibus ipsum considerabo. j. Paruos habens oculos, hosque non nisi gulæ inseruientes. ij. acutas habet aures. iij. peramplas fauices. iiij. immunditias ad omnes nares adpositas. v. læsiuos dentes. vj. augustum. angustum volo dicere frontem. vij. cerebrum pinguiusculum. viij. caudam semper mobilem, semper adnodantem, nunquam veró nodantem, quasi semper negociantem, & numquam proficientem. ix. ventrem habet vnum & ampliorem. x. dentes nunquam amittit. xj. intra eius ossa nihil