Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/205

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 197 —

aut modicum reperies medullæ. xij. quadrupedum omnium difficile pilum mutat, aut amittit. xiij. habet pediculorum genus familiare. xiiij. propriam habet ad coitum vocem. xv. foemina eius ipso mare est vocalior. xvj. acerrimé sænit tempore coitus. xvij. foecundissimum multorum animalium. xviij. non est vno cibo constans. xix. facile in omnibus cibi generibus assuescit. xx. pabuli mutatione, & varietate maximé gaudet. xxj. illius qui glandibus est pastus caro, magis, meliúsque sapit. xxij. in urbanum & syluestre genus diuiditur. xxiij. ibi deliciosius degit vbi lutum repperit. xxiiij. brutale omnino.

Tot igitur indicia sui cúm porous habeat, quis ipsum facilé (quantumcumque sub homine lateat) non cognoscet? Si tibi videtur domina, cætera vnico, magísque adcommodato signo persequamur: præstare enim videtur leuius multa tangere, quám duo comprehendere, vel vnum.

Circe. Ita faciendum.

QVÆSTIO PRIMA.

Moeris. De pluribus quæ video canum generibus, cæteris omissis vt hac quæ mordax est & proprié Cynica, quæ non minus est ipso porco illustris: quomodo istud ignauum canum genus sub humana figura potuissem agnoscere?

Circe. Ipsum est genus illud barbarorum, quod quidquid non intelligit damnat atque carpit: vt modo ignaui & ipsa figura noti canes allatrant in ignotos