omnes etiam beneficos, in perditos etiam atque scelestissimos notos mitiores.
Moeris. Asinos modo prætormittam: de ipsis n. alias grauius, atque maturius considerabitur. Hos asinorum filios puta mulos, qua nota dinoscere potuissem?
Circe. Ij sunt qui vt philosophi haberentur & eloquentes: nec philosophi nec eloquentes erant. vt poëtam iactantes & oratorem: neutrum essent. vt sub titulo legistarum atque scholasticorum: nec tales haberentur neque tales. vt grammatici & disceptatores: in vtroque deficerent munere. vt mercatores & nobiles: secretius ignobilitatis genus incurrerent. vt togati & armigeri: bello essent & literis inepti. vt aulici & religiosi: etherocliti generis se præstarent animal. vt pulchri & terribiles: neque fœminam ederent neque virum. veluti modo ex equa matre & asino patre, non sunt equi nec asini: & ruditum cum hinnitu mixtum habent.
Moeris. Hyrcos quid mihi significasset?
Circe. Vel odor hyrcinus, vel quod quandiu viuunt, tamdiu coeunt. vel hoc quod gestiunt cum socium cum sua fœmina coeuntem viderint, tunc præ gaudio crissant, & exultant vt arietes.