Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/208

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 200 —

gerent: vt modo vides in propria forma catulos suos strictius amplexando necare.

QVÆSTIO VII.

Moeris. Qua nota camelos aspexisses?

Circe. Dicam. Cúm sub eo quod hominis est latitarent, puris rebus minimé delectabantur, sed cuncta ad morem suum conspurcata probabant: de quorum genere sunt qui sapientum monimenta puerilibus & sordidis infecta adjectionibus suscipere malunt, aut suscipi: vt modo totum camelum præferentes potu mininie gaudent, nisi cúm pedum conculcatione turbata fuerit aqua.

QVÆSTIO VIII.

Moeris. Isti proximum genus & capite persimile non cognosco. hæret enim cameli capiti ceruix equina, maculísque intincto dorso tigrim refert, & pedibus bouem.

Circe. Cameleopardales ipsos appellant, quos inde percipere potuisses, quia ritu quodam erant deorum cultores, voce carnifices, vita diuerso vitiorum genere immundi, scripturæ monumentis bubulci.

QVÆSTIO IX.

Moeris. Qui erant hienæ gestus?

Circe. Blandiebantur obsequio, vt in perniciem traherent: vt modo humanam sciunt referre vocem,