Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/209

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 201 —

& homines proprio quod audierint nomine aduocare, quos discerpant.

QVÆSTIO X.

Moeris. Videtur adstare & aliud hienæ genus.

Circe. Ipsum idem sub actionibus diuersis agnouisses. vides quemadmodum adcurrant ad hominis excrementa, quæ si atius essent (vt nequeant attingere) suspensa: porrectu corporis lassæ interirent. Iisdem cúm homines referrent, fœdissima quæque habebantur dulcissima, & de optimis ipsum pessimum consulebatur accipere. Sicut in saccis quibus vina colantur apparet: ipsi enim vina effundentes, solas sibi retinent feces.

QVÆSTIO XI.

Moeris. Ceruorum genus istud tam celebriter cornutum?

Circe. Isti sub quorundam principum tegumento latebant, quibus si quid placebat, id procul percipiebant: si quid minus arrisisset quamtumuis clamasses non intelligebant. vt modo si arrigant aures, acutissimo pollent auditu: si demittant surdissimi sunt.

QVÆSTIO XII.

Moeris. Quid nos in elephantum prospectum adduxisset?

Circe. Hoc quod nares habebant pro manu, vel

26