quod carentes manibus, vtebantur naribus: nihil enim ipsi cúm faceere nescireut: in aliorum factis iudicandis tantummodo occupabantur.
Moeris. Quis vrsos istos olfecisset?
Circe. Quicumque expertus esset illorum naturam contumacem, barbaram, atque feram: quos pariendo, fouendo, nutriendo, & lambendo promouerit. Hoc enim animal quantumuis lingua aliísque oris lenimentis cx infigurato rudíque partu formetur: ferum tamen adolescit, durum, & alpestre.
Moeris. Quis leones cognouisset?
Circe. Qui considerasset quod cúm principes essent, á viribus infimorum conuitiis illis erat metuendum, veluti nunc natura ipsa coguntur cristam, vocemque galli formidare.
Moeris. Nunquid proprea in feras sunt mutati?
Circe. Minimé, sed erant ipso addito furore leones.
Moeris. Cætera illa majora alias consideranda relinquo. Qua nota istricem mihi potuisses indicare?
Circe. Nonne vides ipsum aristas spinásque suas non nisi prouocatum, accitum, instigatum, & compulsum iaculari?
Moeris. Intelligo.