Circe. Nonne vides quemadmodum sub inanibus se condunt concharum testis: minores sub minoribus, sub capacioribus autem maiores? Iam videre licebat multos qui cum per sese nihil valerent: propria diffisi sufficientia, maiorum dominorúmque suorum titulis tuebantur.
Moeris. Vidisses crocodillos?
Circe. Contra plaudentes ferociebant, concedebant autem contemnentibus & obstantibus: vt modó terribiles extant in fugaces, fugaces in terribiles.
Moeris. Aspides quoque?
Circe. Hi in parentes, magistros, & beneficos: contumeliosi, ingrati, homicidæ: vt modó filij, matres morsibus enecant.
Moeris. Quomodo illuxissent isti pro chameleontibus?
Circe. Vel quia adulatores & imitatores omnium pr{ae}}ter quám eorum quæ onesta & clara videntur: sicut nunc præter rubrum, atque candidum, colores omnes imitantur. Vel quia aura popularis eos alebat nec quippam aliud ab humana laude & gloria aucu-