Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/213

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 205 —

pabantur. Aspice illos ore semper hiantes, vtque alio quám aëre non pascantur. Vel quia intra maximum quem habent atque capacissimum pulmonem nil possident: veluti iam præter ventosam iactantiam nil potuissent animorum notomistæ in ipsis contemplari.

QVÆSTIO XXII.

Moeris. Vno dic verbo, quis aspectu homines, conuicisset esse aquaticos istos?

Circe. Dicam. Qui illos malorum turpiurnque libenter auditores & imitatores considerasset: ita. n. Sycias comperisset, quæ modo id quod in corpore pessimum est, & insuaue potenter attrahunt. Illos Polypos cognouissent, si vidissent quomodo diuersorum se moribus adcommodando, & animalium diuersi generis (vt aucupes facere consueuere) fingendo voces: rem domesti cam nouerant simulando augere, quemadmodum modo coloris mutatione venantur.

QVÆSTIO XXIII.

Moeris. Dimissis istorum speciebus aliis, aliás considerandis: leuemus oculos Circe ad aues istas quæ ad proximam Syluam & eminentias aduolare. Qui erant hyrundines quæ in ipsis nidulantur tectis? Suo satis vultu ipsas eos figurare fertur qui vultum suum serenante fortuna amicis aderant: qua sæuiente & inconstantem obnubilante faciem. terga dabant: vt modo veris tempore nobis adsunt, hyeme veró vrgente recedunt.