Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/214

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 206 —

Circe. Bene. Sed & in hoc Cognosci poterant, cúm sub hominis tegumento sirnul cum veris conuersarentur hominibus, & humanus adirent patrias, atque domos, de abiectis paleis, & festucis eorum se adcommodantes: ipsis tamen non poterant assuescere: sicut & mures nequeunt cum hominibus conuenire, quantumuis sub eodem degant atque viuant tecto.

QVÆSTIO XXIIII.

Moeris. Pauones quoque facilé cognouissem, videbam enim gloriosos altigrados, pennas colorésque suos amplantes, inflato pectore tumentes.

Circe. Certe. Sed & eos intelligere pauones debuisses, qui nihil nisi laudati faciebant: vt modo cum quis eos laudauerit, se pennis explicatis faciunt perspicuos.

QVÆSTIO XXV.

Moeris. Luscinias quoque non ignorassem. Erant quoddam loquacium hominum genus, qui multum dicebant vt multum sapere viderentur: quos quidem stultorum alebat existimatio: sapientibus æque atque stulti contemptibiles, quibus illud non latet quod dicitur. VAS VACVVM MVLTVM SONAT.

Circe. Optimé. Erat & quoddam garrulum poëtarum genus, quod inanibus modulationibus abundabat.