Moeris. Quem refert auis pusilla quæ vocem bouis imitatur?
Circe. Istos cognouisses cúm villa, atque pusilla subiecta: sufficientia, animo, & natura viles: vocem (de rebus magnis loquentes, & decernentes) magnificabant.
Moeris. Coccices noui, cum alienas vxores suorum facerent filiorum matres: vt nunc videmus oua in alienis supponere nidis.
Circe. Recte iudicasti.
Moeris. Aquilam quam auem regiam appellant, contortis rapacibúsque digitis satis ipsam se declarantem, quis non cognouisset? quis ipsam sub homine vociferantem non audisset?
Circe. Certum est & aquilas multas sub quorundam potentum vultibus latere. Omnes aquilæ sunt potentes, atqui non omnes potentes, aquilæ. Neque enim Circen tuam ex hac parte aquilam dixeris, cúm deam asseras, atque reginam.
Moeris. Minimé quidem, sed quid esset iniuriæ? nonne & deorum pater Iuppiter ipse sub aquila latuit?
Circe. Recedis á proposito, iam de aquilis quæ sub