Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/216

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 208 —

homine latebant loquimur, non de hominibus atque diis qui solent sub aquilis & animantibus aliis latere.

QVÆSTIO XXIX.

Moeris. Auemn illam quæ aquilam videtur oppugnare, non cognosco.

Circe. Cybindum appellant. Aquila & Cybindus latebant sub specie principum, qui cúm inter se consererent, á tertio inuadente subuertebantur: vt modo ad usque cohærent vnguibus & rostro so dilacerantes: vt ad inferiora terræ mutuo conflictu depressi, ab aliis corripiantur.

QVÆSTIO XXX.

Moeris. Dij optimi nunquam adeó magnam auim vidisse memini.

Circe. Illa est strutio camelus auium maxima, atque stolidissima: quæ cum frutice collum occultarit, latere se existimat. Tales sunt & phasiani, tales sunt & mugiles, in aquis. Ipsam aspicere potuisses cúm homo ingenti corpore onustus atque mole, minimum habens iudicij præsentabatur.

QVÆSTIO XXXI.

Moeris. Siquidem multis volatilium communem esse constat rapacitatem & carniuoracitatem, quónam Circe vultures (si vultures sunt quos video, ob ipsas enim quæ superuenere tenebras non bene possum eas