quas ibi video nigras aues distinguere) signo seorsum ab aliis cognouissem?
Circe. Ipsi sunt vultures. Ipsi iam imminentes diuitum captabant mortes, quas pluribus præcedentibus annis olfaciebant: vt modo ad cadauera aduolant, quæ ante triduum futura præsentiunt. Sed nos famem futuram non præsensimus, & nimium volatilibus istis intentæ, tenebras in ipso extremo sentiuimus crepusculo: quæ stellarum nobis reddito conspectu, nos ab istorum animalium intuitu distraxere. Tectum ergo coenaturæ repetamus.
Moeris. Crastinam ergo diem si lubet totam ad inspicienda reliqua destinemus.
Circe. Ita, si á magis vrgentibus non auertar.
Moeris. Sed diuersi generis noctilucas istas quæso domina Circe ne differas significare mihi, sub quibus latuisse possunt faciebus?
Circe. Isti sunt docti, sapientes, & illustres: inter idiotas, asinos, & obscuros.
Moeris. Qui erant hoc adeo venustum, affabile, humanum, conuersatile, & officiosum animalis genus: quod ante nos vrgente nocte ad perticas domesticas aduolauit? Gallos inquam istos quomodo cognouissem?
Circe. Gallus cúm sit animal pulcherrimum, canorum, nobile, generosum, magnanimum, solare, impe-