Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/219

E Wikisource
Haec pagina emendata est
 

PHILOTHEI

IORDANI BRVNI

NOLANI DIALOGVS II.

applicatorius ad Artem

Memoriæ.

Interloquunt. Albericvs
Borista.

 
Albericvs.

Amice Borista, in lectione Circæi cantus, eiusdémque fictorum successuum, exigui quo vti licet temporis triuisse partem, non potest metedere. Ibi non modicam rerum conspicio varietatem, ibi multos in ipso verborum cortice sensus explicitos: intentiones quoque medullitus implicitas, innumeras esse coniicio, de quibus omnibus id quod seriosum est atque præcipuum, ignorare me fateor.

Bor. Nec facile intelliges.

Alb. De iis autem in quorum captum possem promoueri, vnum duntaxat est quod ardenti animo concupisco.

Bor. Quidnam?

Alb. Vt eam ipsam quæ in dialogi facie est varie-