Logifer.—Artem Tullij, Thomæ, Alberti, Alulidis, aliorumque obscurorum authorum se vidisse, & ex eisdem nullum se elicere potuisse succum protestatur Doctissimus Theologus & subtilissimus literarum patriarcha magister Psicoleus.
Philothimvs.—Iudicium primæ tonsuræ.
Logifer.—Et vt vno verbo tanden omnia complectar: varij variè sentiunt, diuersi diuersa dicunt, quot capita tot sententiæ.
Philothimvs.—Et tot voces. Hinc corui crocitant, cuculi cuculant, lupi vlulant, sues grundiunt, oues balant, mugiunt boues, hinniunt equi, rudunt asini. Turpe est dixit Aristoteles solicitum esse ad quemlibet interrogantem respondere, boues bobus admugiant; equi equis adhinniant, asinis adrudamt asini; nostrum est colloquio aliquid circa istius hominis inuentionem pertentare.
Logifer.—Recte quidem. Placeat igitur Hermeti librum apperire, ut ipsius authoris sententias consideremus.
Hermes.—Libentissime faciam. En operis prophaemium lego.
Neminem (inquit) latere existimo multas memoratiuas artes ab aliis editas, quarum omnes atque singulæ iisdem prorsus canonibus vtentes, in eadem ferme difficultate versantur: qua de re consultum fuit nobiscum, vt potius inuentionis istius fruges proponeremus, quibus grauius, facilius, atque expeditius negocium adeò illustre, pro arte tam deside-