Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/220

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 212 —

tatem valeam (quatenus per artem fieri posse audio) eodem quo parta fuit ordine, absque negocij arduitate memoriter fixam retinere. Ipsum enim & per laboris impatientiam labilémque (quæ à natura est) retinendi facultatem, alioqui me facere posse diffido. Audio te ex Iordani inuentis haud istrionicam quandam, qualem iactant alij, ex considerationibus de vmbris idearum expressam callere artem: quam multi valde arduam. proprióque studio inaccessibilem iudicant. Nonnulli ex iis qui doctiores vulgo videntur, ne ipsorum insufficientia delitescat, & cúm suam pudeat eos fateri paupertatem, quod quippiam ex ipsis non percipiant ad artem quam asserunt esse confusam referunt.

Bor. Artem quidem inaccessibilem, sed sine schala concesserim facilé. Difficilem quoque fateor, sed non propterea accusatione dignam: omnia quippe optima velimus nolimus, decreto deorum in arduis esse sita, non est quem lateat. Quod etiam doctorum multi per se ipsos eam non intelligant, non est eorum ignorantiæ, nec artis confusioni tribuendum: nihilo enim minus absque istius artis intellectu doctissimi esse possunt. quod enim ad ipsos attinet, illud est in causa, quod allis in nogotiis negotiis magis occupati, modica artis istius sententias legunt attentione. Non enim satis est quod membra intentionúmque partes omnes intelligant: sed & insuper necessarium est eos dignari, vt circa eadem considerent & contemplentur, nec non intentiones alias ad alias referant, relatásque cum aliis ita conferant, vt quasi ex simplicibus intentionibus, terminorum conflent combinationus, & per se ipsos ea quæ in proposito inuentionis iudicij & memoriæ