Haec pagina emendata est
— 213 —
deduci possunt deducant. Pro iis autem qui tantum subire laborem & ad tantam pertingere perfectionem minimé valentes; aliqualem praxim tantummodo captant: extat eius editio quædam, paucis quibusdam amicis communicata, iis qui in huius generis artium studio sunt versati, facilis ad intelligendum. vbi quid alienis addiderit inuentis, quidque totum adinuenerit ipse, per te facile poteris videre.
Alb. Propitij sunt mihi dij: rem mihi desideratissimam videbor esse per te consecutus, si dictis facta respondebunt.
Bor. En exemplar aperio, sis attentus animo, & audita considera , & si quippam non intellexoris perquire. Habet libellus pro titulo suum proæmium.
Alb. Lege.