INTENTIO AVTHORIS.
BORISTA.Intentio nostra est, diuino annuente numine, artificiosam metodicámque prosequi viam: ad corrigendum defectum, roborandam infirmitatem, & subleuandam virtutem memoriæ naturalis: quatenus quilibet (dummodo sit rationis compos, & mediocris particeps iudicii) proficere possit in ea, adeo vt nemo talibus existentibus conditionibus, ab ademptione istius artis excludatur. Quod quidem ars non habet a seipsa, neque ex eorum qui præcesserunt industria, á quorum inuentionibus excitati: promoti sumus diuturnam cogitationem ad addendum, tum cis quæ faciunt ab facilitatem negotii atque certitudinem: tum etiam ad breuitatem. Quandoquidem quæ secundum viam aliorum requirebant diuturnam exercitationem, intensam attentionem, & quadammodo ab aliis studiis abdicationem, adeo vt feliciora ingenia tale studium dedignarentur: iam per nos Altissimi gratia adeo facile & illustre & dignum negotium proponitur: vt nemo sanæ mentis sit, qui nedum artem amare debeat: verum quoque toto appulsu atque neruis, in eius studium incumbere. Quandoquidem ars ista adiuuat omnes alias, & ostendit viam, & patefacit aditum ad inuentiones alias plurimas. Siquidem ita faciet, ad memoriam, vt etiam maximé conferat ad iudicium. Sed quid in laude, & momento huius artis detineor? Successus rem ipsam com-