Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/224

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 216 —

probal. Vnum tantummodo est difficile, vt aliquis hæc ipsa per se ipsum possit intelligere. A docente omnes intelligent. Quod quidem non euenit ex eo, quia nos difficultati studeamus: sed a nouitate rei & celebritate terminorum. Hortatur autem Plato in Euthidemo vt res celeberrimae atque archanae habeantur á philosophis apud se & paucis, atque dignis communicentur. Aqua enim inquit ille vilissimo pretio emitur, cúm tamen omnium rerum sit pretiosissima. Idem nos amicis nostris facimus, atque intensius: maiori etenim occasione ducimur quám Plato in eo proposito duceretur. Idem omnibus iis, in quorum manus ista deuenerint, consulimus: ne abutantur gratia & dono eisdem elargito. Et considerent quod figuratum est in Prometheo qui cúm deorum ignem hominibus exhibuisset, ipsorum incurrit indignationem. Cætera quæ in proæmiis & ampullatis exordiis solent proponi, prætermittimus. Sufficit enim necessaria adducere & ea quæ ad præsentis intentionis complementum faciunt.