« rum: Prima, sensus communis appellatur, situata
« in anteriori parte cerebri. Secunda, vsque ad ce-
« rebri medietatem, phantasiæ domicilium nuncupa-
« tur. Tertia illam contingens cogitatiuæ doinus di-
« citur. Quarta veró memoratiuæ. Hoc modicum est
« vt ad præsentem spectat considerationem: præ-
« terquam ea de causa, vt habeamus ordinem ope-
« rationum istarum potentiarum, ad perficiendam
« menieriæ operationem,
« Ordinantur igitur ita operationes istæ, vt per
« aliam, ad aliam progredi non valeamus, usque ad
« vltimum memoriæ cubile: nisi successiué inceden-
« tes ab vna in aliam, eodem ordine quo per sua
« organa, & domicilia á matre natura fuerunt in-
« stitutæ, & ordinatæ secundum situm. Imaginentur
« enim vt quatuor cameræ, seu cubilia non quidem
« seposita , sed vt altero intra alterum collocato,
« ita vt in quartum pateat ingressus per tertium:
« in tertium per secundum: in secundum per pri-
« mum. Dico in proposito vt nihil ingrediatur me-
« moriam, nisi per atrium cogitatiuæ: nihil cogita-
« tiuam, nisi per atrium phantasiæ: nihil phantasiam,
« nisi per atrium sensus communis.
« Habenda ergo ratio est in arte ista eadem cum
« ea quam naturam ipsam habere perapicimus: vt