Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/227

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 219 —

« videlicet ars ipsa & imitetur, & sequatur, emu-
« letur , & adiuuet naturam. Idque ipsum præstet
« in duobus. Tum videlicet in eo quod faciat res
« memorabiles. Tum etiam in eo quod easdem or-
« dinaté memorabiles reddat, atque promptas. Pri-
« mum efficitur beneficio imaginatiuæ: secundum
« beneficio phantasiæ. Imaginatiua enim perficit i-
« magines cum rationibus suis, phantasia vero præ-
« sertim atque proprie loca atque sedes imaginum.

 
CAP. II.
 
De modo inquirendæ artis, in gubernanda phantasia.
 

« Cogitatiua igitur formatur (vt naturalea volunt)
« per species non sensatas, quæ á speciebus sensa-
« tis educuntur. Est ianua, & introitus , & clauis
« vnica cubilis memoriæ. Vnde eorum tantummodo
« meminimus, quorum impulsu cogitatio sollicitata
« fuerat (dico cogitationem vniuersaliter dictam in
« genere ratiocinantum: hæc enim facultas in bru-
« tis æstimatiua dicitur ab ipsis qui solemnius phi-
« losophantur) per amorem, odium, metum, spem,
« tristitiam, lætitiam, abbominationem, delectatio-
« nem, & species aliarum affectionum animalia, qui-
« bus quidem memoria redditur habilis ad receptio-
« nem specierum sensibilium: & species sensibiles
« aptissime actu ab eadem recipiuntur.
« Ecce quomodo species redduntur memorabiles &
« formabiles. Iuxta quam facultatem solam tantum-