Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/229

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 221 —
 
SECVNDA PARS THEORIÆ
 
CAP. I.
 
De his quæ faciunt ad Theoriam subiectorum & formarum.
 

« Oportet igitur pro basi & fundamento istius,
« primo quasi paginam apparare: deinde rationem
« adscribendorum characterum, & appanendarum
« imaginum adferre & insinuare modo quo alia ad
« alia referantur. Facile subinde erit mediocribus
« considerationibus & conceptia, prodire ad opera-
« tionem.

 
§ I.
 
De subiectis: & primo quid sit subiectum.
 

« Subjectorum ergo ratio, primo consideranda oc-
« currit, ante quam promoueamur ad insinuanda ea
« quæ illis adueniunt. Subiectum ergo in proposito
« non sumitur secundum intentionem logicam, vel
« phisicam: sed secundum intentionem conuenien-
« tem quæ technica appellatur, vtpote secundum in-
« tentionem artificialem: & est subiectum, non for-
« malium prædicationum, quod distinguitur contra
« prædicatum. Non formæ substantialis, quod ile di-
« citur, quod est materia prima. Nan formarum ac-