Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 15 —

rabili consequenda tractaretur. Diuturnam exercitationem antiquiores institutiones perquirendo: ab earum prosecutione atque studio ingenia foeliciora importunius abigebant: minus. n. durantia & (vt rem apertius insinuem) magis impatientia, quo magis subtilia promptioraque sunt ingenia, quorum quibusdam magis omnia tangere, quam vnum apprehendere consulitur.

 

Philothimvs.—Illud quod mihi arridet de authore isto est quod non se facit de eorum grege qui aliorum sententias hinc inde in vnum colligentes, se pro immortalitate consequenda aliorum impensa in numerum authorum pro posteritate laborantium referunt; & vt plurimum eorum se constituunt doctores, quorum nullam prorsus habent intelligentiam atque rationen: iique multoties facere non possunt: quominus (postquam pellem leonis ex aliorum inuentis vtcumque sibi adaptauerint) in propriam crebrius, & tandem irrumpant vocem, quando aliquid ex eorum delumbi Marte (quia facile est inuentis addere) eiaculantur, vel de penuria stupidi sensus egurgitant. Illa illa sunt arietes infantiarum, tormenta errorum, bombardae ineptiarum, & tonitrua coruscationes, fulgura, & tempestates magnae ruditatum.

Logifer.—Non sentis idem de carminilegis & versificatoribus nostris qui alienis inuentionibus, hemiuersibus & versibus, pro suis se nobis venditant poetis?

Philothimvs.—Mitte poetas. sicut. n. pro locis scimus