Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/230

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 222 —

« cidentalium, quod est compositum physicum. Non
« formarum artiticialium inherentium naturalibus cor-
« poribus. Sed est subiectum formarum phantasiabi-
« lium apponibilium, & remobilium, vagantium, &
« discurrentium ad libitum operantia phantasiæ, &
« cogitatiuæ. Ex quo desumitur ratio sua definitio
« subiecti pertinentis ad hanc artem in sua gene-
« ralitate: quod distinguitur in suas species, pacto
« quod sequitur.

 
§ II.
 
De subiecto quod est præsentis intentionis.
 

« Subiectum vero istud (vtpote quod est aptum
« natum ad recipiendas formas memorabiles vt me-
« morandæ sunt) pro commodo esse potest vel com-
« positum naturale, vel semimathematicum, vel ver-
« bale positiuum. Ipsum vero naturale, Vel potest
« esse communissimum, extentum iuxta latitudinem
« ambitus vniuersi, Vel communius iuxta latitudinem
« Geographiæ, Vel commune iuxta latitudinem alicu-
« ius continentis, Vel proprium iuxta latitudinem po-
« liticam, Vel proprius iuxta latitudinem domesticam,
« seu œconomicam, Vel propriissimum iuxta multi-
« tudinem atque numerum partium domus, & par-
« ticularum eiusdem.
« Tot existentibus subiecti speciebus: ipsæ quæ
« sunt infra latitudines proprietatis: maximé sunt ad
« vsum præsentem accomodatæ, licet etiam hæ quæ
« sunt infra latitudinem communitatis vsu venire