« valeant. Porro praxis illarum, vna cum praxi su-
« biectorum semimathematicorum currere potest. De
« quibus fortasse in regulis practicis aliquid com-
« monstrabimus. Nunc autem conseuens est in me-
« dium afferre conditiones subiectorum per ordi-
« nem.
« Subiecta ergo sensibilia atque materialia, iudi-
« cio omnium qui de hac arte hactenus bene dixe-
« runt: prima quó ad subatantiam ita sunt eligenda,
« vt sint ad oculum sensibilia: quorum Alia sunt
« naturalia vt lapides, arbores & similia. Alia sunt
« artificiosa, vt aulæ, columnæ, anguli, statuæ &
« similia. Alia sunt vtroque modo sese habentia, vt
« quæ partim natura, partim arte constant.
« Quó ad quantitatem eorum continuam, subiecta
« propria debent esse non admodum magna, ne qua-
« si visum obtundant & disperdant, nec admodum
« parua, ne quasi visum fugiant: sed mediacria ad
« hominis magnitudinem talem, quæ sit iuxta al-
« titudinem eleuatorum & latitudinem extentorum
« brachiorum.