« Quó ad quantitatem discretam sint tot quot sunt
« præcipuæ species memorandæ. Modica quidem at-
« que pauca sufficiunt ad rerum & sententiarum me-
« moriam: plurima veró ad memoriam verborum re-
« quiruntur.
« Quod etiam ad copiam subiectorum attinet, quo-
« niam aliquando non sufficere solent ipsa quæ ex
« vna domo vel ædificio desumi & eligi possunt:
« confugiendum est ad actum proportionalem ei,
« quem scriptores ad oculum extrinsecum facere con-
« sueuerunt. Vbi quippe eis pagina vna non sufficit
« ad integri negotij expressionem, paginam paginæ
« adnectunt atque consuunt: vt quod tabella non ex-
« primit, liber exprimat. Ita fermé nobis consulitur
« in præsenti operatione, vt propria institutione loca
« communia locis communibus connectamus. Et o-
« pere nostræ cogitationis, & phantasiæ, ea quæ re
« ipsa sunt diuisa, disiuncta, & ab inuicem elonga-
« ta: vniantur, coniungantur, & aproximentur. Fiat
« igitur hoc pacto. Fini & termino vnius, adhe-
« reat principium alterius vel adherere intelliga-
« tur. Nihil enim obstat quo minus possis fini atque
« termino tuæ domus, quæ est in vna parte ciui-
« tatis, apponere principium vnius ædificij, quod
« est in alia parte ciuitatis. Pariter nihil obstat quo
« minus valeas extremo locorum Romanarum ad-
« nectere primum locorum Parisiensium, dummodo
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/232
Appearance
Haec pagina emendata est
— 224 —
§ III.