Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/233

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 225 —

« sit fixum apud te, atque sancitum, vt semper tali
« fini tale principium intelligas succedere.

 
§ IV.
 

« Quo ad Qualitatem. Subiecta vt volunt omnes
« non debere esse nimium illustria, neque admodum
« obscura: sed talia qualia non intelligantur excel-
« lentia sua visum turbare, vel defectu suo visum
« minus mouere.

 
§ V.
 

« Quo ad Differentiam. Volunt vt caueatur tan-
« quam ab igno á pluralitate similium locorum, sed
« in omni electione commendetur varietas. Vndo di-
« mitte (inquiunt) plura inter columnia similia, si-
« miles fenestras, dimitte vacua spatia. In quibus
« tamen si placeat aliquid collocare: instituere potes
« aliquod receptaculum cuiusmodi est altare, mensa,
« solium, ceteráque huiusmodi.

 
§ VI.
 

« Quo ad Relationem. Subiecta debent intelligi
« formata, mota, & alterata aduentu imaginum: vt
« easdem valeat commodé repræsentare. Intelligantur
« inquam affecta, sicuti de facto afficitur pagina per
« aduenientem literam: vel si fieri potest, & melius,
« sicut afficitur cera per nouæ imaginis impressio-

29