Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/234

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 226 —

« nem. Et hoc notasse valet at id quod sciri debet
« quo ad actionem, & passionem.

 
§ VII.
 

« Quo ad Ordinationem. Ex omnium sententia lo-
« ca sine delectu non sunt assumenda: sed ordinaté:
« sicut per ordinem sibi succedunt partes, & mem-
« bra ædificiorum.

 
§ VIII.
 

« Quo ad Situm. Non debent esse nimium pro-
« pinqua, neque nimium distantia: sed ad conueniens
« interualium seposita. Alioqui ita confundeut obtui-
« tam & intuitum imaginationis: sicut in scriptura
« oculari, confusionem causant literæ super literas
« inscriptæ, & literæ literis inherentes.
« Similiter etiam turbant (licet non ita) literæ á
« literis plusquam mediocriter semotæ.

Bor. Percepisti ne Alb. subiectorum rationem.

Alb. Percepi, & in ipsis quod ad modos & conditiones eligendorum locorum spectat, nihil amplius adferre videtur præter id quod hactenus ab aliis extat allatum.

Bor. Rem superficie tenus considerasti. Sed concessum sit eum de iis quæ pertinent ad loca sensibilia nihil permutare. Quid dices si hæc, quæ mortua prius habebantur, per ea quæ proximé subsequenti capite habebuntur viuificare doceat, subiectorum maximi faciendam rationem adferens? Certe si animam applicueris: celeberrimam habebis artis speciem, ad ar-