Haec pagina emendata est
— 227 —
tium intentiones & ordinandas, & perpetuo retinendas.
Alb. Bene, ad propositam applicationem faciendam progredere.
Bor. Ita fiet. Habes igitur ex arte communi quemadmodum adparanda sint subiecta. Sensibilia. Naturalia. Artificialia. Mixta. Mediocris spacij. Mediocris perspicuitatis. Iuxta memorabilium specierum numerum. Diuersa. Differentia. Congruas habitudines ad apponendas formas seruantia. Ordinata.
Conuenientibus seposita interuallis.
Alb. Habeo.
Bor. Modo, quo pacto viuificata debeant haberi percipito.
Alb. Lege.
Borista.
CAP. III.
Cautela ad firmitatem subiectorum pro formarum retentione, quæ paucis fuit nota & leuiter tacta. Et est quod potest pertinere ad rationem subiectorum, quo ad vltimum prædicamentum quod est Habere.
§ I.
« Subiectorum alia substantiua, alia adiectiua sunt.
« Subiecta substantiua appello ea de quibus hacte-
« nus meminimus. Subiecta vero adiectina sunt quæ-