Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/236

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 228 —

« dam quæ locis prædictis adiici possunt differentia
« á suis substantiuis in hoc quod illa perpetuo ma-
« nent eadem & immobilia: hæc veró licet perpetuo
« inibi manere debeant atque maneant: tamen pro
« occasione aduentantium formarum, atque imaginum
« mouentur, alterantur, & in varios, atque diuersos
« vsus assumuntur, dum per ea aliquid sit, vel ipsi
« actioni eadem inseruntur quoquo pacto. Ista ni-
« mirum addere valent virtuti locorum quantum a-
« nima corpori, adeo vt sine istis loca mortua ha-
« beantur: cum istis veró viuentia. Adde igitur an-
« gulo pileum, sedi pugionem, fenestræ cyatum, cæ-
« terásque aliis huiusmodi vtensilia, atque mobilia:
« quandoquidem nihil adeo modicum est, quod ad
« innumeros vsus innumeras non valeat habere re-
« lationes. Nunc in angulo dum vapulat Albertus
« pileus, vsu venit ad munus scuti. Nunc dum pin-
« git Ideus: pileus deseruit pro continentia colorum.
« Nunc dum fodit rusticus: ligone Pileus inciditur,
« & ita successiue aliis alia agentibus, atque fa-
« cientibus: aliter atque aliter pileus operationibus
« inseritur. Hinc aliquando si non occurrat loco ap-
« positum, quasi á reuelatore fideli, poteris ab ipso
« adiectiuo subiecto de re apposita certior effici: cúm
« quæras quid factum est de te pileo? quid factum
« est de te pugione?

Alb. Dij me ament Borista, eo magis huius præceptionis industriam laudabilem argumentor, mihíque persuadeo, quo maturius super ista cautela & viuificatione locorum á celeberrimis antiquorum tacta quidem, sed minime comprehensa considero.