Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/237

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 229 —

Bor. Iam incomparabilem habes inuentionem, cuius ne vestigium quidem prioribus coniectare licet artibus.

Alb. Qua de re?

Bor. De ordinatione semimathematicorum subiectorum.

Alb. Audiam nouitatem subiectorum semimathematicorum.

 
CAP. IV.
 
§ I.
 
De ratione subiectorum semimathematicorum.
 

« Subiecta puré mathematica vsu venire non pos-
« sunt, quandoquidem abstracta sunt & sua abstrac-
« tione phantasiam pulsare vel mouere non possunt,
« quandoquidem abstractio pertinet ad superiorem fa-
« cultatem, quam sit ipsa phantasia.

 
§ II.
 

« Illud ergo quod valent præstare Mathematica-
« lia secundum se, est ordo solus: & hic in duobus
« inquiri potest (in quorum tamen vno feliciter suc-
« cedit) in figuris videlicet & numeris. In figuris qui-
« dem procedendo á triangulo ad quadrangulum: á
« quadrangulo, ad pentagonum: hinc ad exagonum:
« hinc ad eptagonum, & ita deinceps in innumerum
« per planas figuras. Similiter in solidis figuris, á cor-