« pore trilatero ad quatrilaterum, ab ipso quod est
« trium superficierum, ad ipsum quod est quatuor su-
« perficierum: & ita deinceps ad alia. Qui progressus
« difficile formari potest in vsum præsentis artis.
« In numeris autem, procedendo á monade ad dua-
« litatem: á dualitate ad trinitatem: & ita deinceps in
« innumerum. Veruntamen ipsi numeri non valent
« repræsentare: sed ordinem tantummodo insinuare.
« Applicentur igitur rebus aliquibus naturalibus, &
« per easdem colorentur, atque formentur. Destinen-
« tur ergo pro primo denario linea, pro secundo li-
« gnea, pro tertio ferrea, pro quarto ænea, pro quin-
« to argentea, pro sexto aurea, pro septimo sericea,
« pro octauo pannea, pro nono coriacea, pro decimo
« pellicea. Vel pro prime organa agricolturæ, pro se-
« cundo organa artis ferrariæ, pro tertio militiæ, pro
« quarto vestiarias, pro quinto lanionicæ, pro sexto
« hortensis, pro septimo coquinariæ, pro octauo me-
« dicinæ, pro nono tonstrinæ, pro decimo funerariæ,
« pro vndecimo sacrificiæ, & ita deinceps.
« Quibus decadibus ordinatis & determinatis, siue
« istiusmodi, siue aliis modis: siue secundum hunc
« modum, siue secundum alium: modicis aliquibus
« differentiis poteris tibi decernere, & diffiniro dif-
« ferentias, ad insinuandos digitos numeros in sin-