Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/239

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 231 —

« gulis decadibus. Siquidem in ligneis, aureis, cete-
« risque huiusmodi, sunt differentia instrumenta,
« atque res. Similiter in coquinariis, hortensibus &
« similibus.

 
§ V.
 

« Applicari igitur possunt intentiones rerum me-
« morabilium rebus istis suo ordine: vnde non solum
« rerum memoriam & ordinem: verum quoque & nu-
« merum situm, & regionem, cum intentione partium
« & capitum possibile est retinere: sed rem fusius
« quám par esse videtur artis dignitati explicuimus.

Alb. Dij beni quám prægnans inuentum ipsum sine tua declarationo percipio: clarius. n. non poterat nec debebat aperiri.

Bor. Ipsum sané maturiori consideratum iudicio maturius & excellentius apparebit. Ipsum ingenus etiam non admodum excitatis ad maximos vsus notabilem offert occasiouem.

Alb. Illud etiam in re proposita perpendas velim: quod non solum locorum, sed & imaginum fœcundissimam rationem explicuit, vbi & loca per imagines, & imagines per loca docuit viuificare. Hic etiam rationem engraphicé habendarum artium inspicio.

Alb. De iis hactenus. Lege.