Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 16 —

longas regibus esse manus, ita & attæ longæque pro locis atque temporibus poetis solent esse voces.

Logifer.—De versificatoribus dixi, non poetis.

Philothimvs.—Benè, pauci igitur, aut nullus pro se dictum putabit. Sed hæc quid ad rem nostram? Sufficit quod in proposito authorum artis istius fuerit intellectum.

Logifer.—Non de poetis.

Philothimvs.—Sed cepta prosequamur legas.

Hermes

Hinc (ait) cum animum meum ad obsequendum quibusdam amicis meis appulerim post diuersi generis alias memoriæ artes, quas priuatim ad diuersos direximus, & iuxta vias varias aliis pro eorum dignitate atque captu communicauimus: hanc ex principiorum virtute, quæ continentur in ea aliis omnibus præferendam, & ex deductis nulli posthabendam compilauimus. In qua nimirum artificium facilé & scientiam pro praxi minimé laboriosam polliceor, librum veró, cum suis sententiis minimé omnibus peruium, contra eorum consuetudinem qui libros de hac arte faciles, atque breues: ipsam veró difficilem, atque prolixam tradidere: istam eruditorum pauci intelligant, intelligentibus autem omnibus vsu veniat: sitque quam omnes siue rudes, siue eruditi, facilé scire, & exercere possint: quàmque sine doctore, tantum in metaphysicis & doctrinis Platonicorum bene versati possint intelligere: habet enim illud ars ista, quia cum hoc quod complectitur terminis arduis & speculatiuarum facul-