Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/240

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 232 —
 
Borista.
 
§ VI.
 
De locis verbalibus positiuis.
 

« De locis autem verbalibus positiuis, non est præ-
« sentis negotii tractare: & non nisi violenter tracta-
« ri pessent in partem istius artis, de ipsis enim con-
« sideramus in libro clauis magnae, qui est de inuen-
« tione, & iudicio scientiarum, & de arcana retentione
« & fixione. Sufficiat ergo in proposito, proximé dicta
« semimathematicalia, quæ capitum, sententiarum,
« legum, vel paragraphorum, vel cuiuscumque rei
« esse possunt subiecta: verum etiam valent ad hoc
« ipsum vt sint imagines numerorum in allegationi-
« bus, cæterísque huius modi.

 
§ VII.
 

« Illud etiam est considerandum quod pro diuersis
« materiis, & occasionibus, ex diuersis generibus, se-
« mimathematicalia loca possunt atque debent diuer-
« simodé formari: quorum duos enumerabimus: alií-
« que multi similiter enumerari possunt.

Alb. Habes ne verbalium locorum rationem Borista?

Bor. Nullam prorsus, eámque si haberem non esset hic locus nec tempus eiusdem adducendæ.

Alb. Quomodo talem iudicas si non cognoscis?