Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/243

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 235 —
 
§ II.
 

« Est igitur forma in proposito aliquod cogitatum
« vel cogitabile opere phantasiæ & cogitatiuæ, adiec-
« tum locis seu subiectis iuxta triplicem superius il-
« latam differentiam, triplicibus: ad aliquod repræsen-
« tandum, & retinendum pro informatione, & perfec-
« tione memoratiuæ facultatis.

 
§ III.
 

« Formarum ergo aliæ sunt naturales, aliæs sunt
« positiuæ. Naturalium intrinsecæ vsu non veniunt
« in proposito: Siquidein (vt patet) non sunt imagina-
« biles, extrinsecæ veró, quæ in sensibus obiiciuntur,
« nec omnes vsu venire possunt, sed illæ tantummodo,
« quæ per visum, & auditum sensus internos ingre-
« diuntur, selectissimæ veró sunt formas visibiles. Gu-
« stus enim & ex intimis sentit obiecta, tactus veró
« extrinsecus adherentia, olfactus modicum distantia,
« auditus distantiora, visus vero distantissima ab ipsis
« mundi imaginibus obiecta concipit. Ideo omnium
« spiritualissimus, & diuinissimus, sicut naturaliter
« antecellit: qui determinant in præsenti proposito
« formas extrinsecas visibiles, quæ quidem licet non
« sint formæ de quibus loquimur: tamen sunt fontes
« á quibus illæ emanant, & matres quas illas partu-
« riunt. Vnde si ipsæ exteriores vestigia appellantur
« idæarum: interiores vmbras appellantur earundem
« á nobis in libro qui de vmbris inscribitur.