« Formæ veró aliæ quæ sunt intrinsecæ, extrinse-
« carum riuuli atque filiæ, quæ per vehicula & cana-
« les sensuum externorum, sese in phantasticam fa-
« cultatem ingesserunt, sunt præsentis intentionis. Et
« istæ dupliciter sumi possunt vno pacto, secundum
« suam naturam, nuditatem, & puritatem, & eiusmodi
« sunt cúm sensum ipsum internum aggrediuntur:
« Altero pacto alteratæ, commutatæ, deordinatæ, &
« commistæ, & ita dupliciter, vel ab intentione, vel
« ab aliorum naturalium accidentium perturbatione.
« Primo modo possint esse artificiales, secundo vero
« minimé.
« Itaque duo sunt genera imaginum. Aliæ enim
« sunt similes rebus extrinsecis secundum totum vel
« per integrum, vt image Socratis vel Platonis, image
« equi, vel tauri. Aliæ vero sunt similes rebus extrin-
« secis secundum partes, sed non secundum totum:
« vt image montis aurei, centauri, harpiæ, & simi-
« lium. Vtrumque generum commodum est ad praxim
« præsentis artificij, siue etiam necessarium.