« Formæ vero quod ad essentiam & substantiam
« attinet, debent esse ex eorum genere quæ maximé
« valeant phantasiam pulsare, & cogitatiuam excitare.
« Genus veró illarum in proxime dictis est manife-
« statum.
« Quod ad quantitatem discretam attinet, iuxta mul-
« tudinem locorum sunt multiplicandæ: & ad commo-
« dum rerum insinuandarum distinguendæ, plures in-
« quam simul, vtpoté in eodem loco non concurrant.
« Hinc enim accidit vt aliæ alias confundant, vt eue-
« nit in literis complicatis. Illud tamen feliciter con-
« tingere potest, vt in eodem loco plures ita collo-
« centur vt aliæ alias consequentes attingant, quæ in
« antecedentibus ita continebantur, sicut virtualiter
« in præmissis sunt illationes.
« Quod veró ed quantitatem continuam attinet, ca-
« ueto á paruis imaginibus, & ab immodicis. Illæ enim
« sensum non excitant: istæ vero extensione sua vi-