Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/246

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 238 —

« sum, internumque obtutum dispergunt. Extrinsecum
« quippe oculum non mouet, vel lente mouet musca,
« ægre veró formam suam insinuat gigas in magno
« pariete depictus. Ad mediocritatem ergo contrahan-
« tur ampliora, & extendantur exigua. Ideo dicitur
« in libro clauis magnæ. Aut modica, aut modificata.
« Aut magnifica, aut magnificata: vnde licet elicere
« quot ipsum secundum se modicum, & impotens ad
« mouendum: beneficio concomitantis reddi potest
« magnum atque potens. Scutum & cadauer præsen-
« tabit muscam, sagittarius, sagitt. Sutor acum, scrip-
« tor calamum.

 
§ IIII.
 

Quod ad qualitatem pertinet, illud in memoriam reuocandum est: quod tales eligendæ sunt formæ, quales admirationem, timorem, amorem, spem, abhominationem, similésque alios eius generis affectus valeant accire. Quod si imago hoc ipsum de sui natura non præstet: faciat tua institutione, destinatione, & secundum genus applicatione. Ita enim mortuam imaginem (nisi admodum hebetis extes ingenij) viuificare poteris. Hinc si ex hominum genere magis tibi notos, atque celebres, monstruosos, pulchros, dilectos, exosos omnes adsumas: melius usu venire poterunt. Cúmque duo sint genera formarum, animata videlicet & inanimata: prima præstant secundis. Animatorum quoque cúm duæ sint species, rationalia videlicet & irrationalia: prima secundum omnem modum præcedunt vniuersa. Ipsis enim omnis actio, omnis passio, motus, omnis tandem vsus potest conuenire.