Quodcunque enim valent ferre cæteræ omnes: hæ solæ possunt, atque amplius. Vnde & mundos eas appellare licet.
« Quod ad relationem vicissim dicitur de istis,
« quod supra de subiectis dictum est.
« Non inquam decipiaris aliquando non collocans
« & putans te collocare, non affigens, & putans te
« affigere. Quandoquidem aliquando accidit (imo vt
« pluribmum) vt per minorem applicationem, siue in-
« tentionem naturali memoriæ committas, quod putes
« te loco committere, id est cum quasi in aërem fun-
« dens excogitatam formam, subiecto illam minimé
« facis inhærere. Contra quam delusionem ita repa-
« randum est. Assuesce vt habeas semper veram loci
« formam ob oculos, & germanam formam collocan-
« dæ rei, vt in sene capillos albos, curuum bustum,
« tremulas manus, cæteráque huius modi intuearis:
« Et cum istis omnibus eius applicationem ad locum,
« & habitudinem loci ad ipsum, quasi dicas. En vbi
« homo ille, En quid locus ille capit, similiter de aliis
« formis est iudicandum. Proinde, mitto quod supra
« dictum est de locis adiectiuis.
« Quod ad actionem & passionem attinet. Intelli-
« gatur forma in locum aliquid agere, vel aliquid pati
« á loco, aptum vel ineptum: iucundum vel triste: