« commodum, vel incommodum. Hinc enim pendet
« robur & fixio adiecti cum subiecto, & eius quod
« proportionale est materiæ cum eo quod formæ pro-
« portionatur.
« Mox á similitudine & vniformitate non minus
« cauendum est quam á quolibet alio, quod minus
« fauet, atque contrariatur rationi perfectionis imagi-
« num. Turbat enim & confundit crebra eiusdem i-
« maginis repetitio, & appositio. Quod si necessitas
« vrgeat (distinctis tamen interuallis) vt eandem for-
« mam iterató accipias: recipias eam alteratam, al-
« teram, & aliis habitudinibus indutam. Sicut enim
« natura ipsa abolet similitudinem, ipsam (de simili-
« tudine numerali loquor) ita & ars. Nunquam enim
« natura duos homines similes constituit, imo nec
« vnum hominem omnino similem perseuerare facit,
« sed quem mane sumpsit vt unum, vespere su mit
« sensualiter vt alterum.
Alb. De iis quæ ab antiquis necessaria notatúque digna præcepta sunt, quod faciat ad facilitatem, ordinem, atque sufficientiam: nihil est quod prætermisisse videatur.
Bor. Nimirum præter errores, ineptias, & infantias quæ ab oscuris & irrationalibus quibusdam allata sunt, omnia continet ista consideratio, omnia sufficienter distinxit, numerauit, digessit in species, & ordinauit. Duo sunt quæ sibi peculiariter potest vindicare. Alterum quod adeo (si intelligatur) spiri-