Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/249

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 241 —

tum ipsum regulare docet: vt tantum absit ne formas in ipsis doceat depingere subiectis, vt mirum in modum quomodo eædem in ipsis insculpi valeant aperiat. Alterum quod paucis aliorum inuenta perficiat, & ad vlteriora promoueat.

Alb. Prosequere.

 
CAP. III.
 
Modi aliquot imaginum ad rerum figurationem atque vocum.
 
§ I.
 

« Extant nonnullæ rationes, atque modi: quibus
« possunt tum nomina, tum res ipsæ vnica imagine
« figurari. Primum quidem distinguendum est de mo-
« dis in genere hoc pacto. Eorum á quibus recipi po-
« test signum rei repræsentandæ, alia retinent simi-
« litudinem secundum rem, alia vero secundum di-
« ctionem.

 
§ II.
 

j. « Collocamus ergo aliquando rem ipsam si ipsa
« est figurabilis á phantasia, vt scamnum pro scamno,
« equum pro equo.
ij. «Aliquando veró similem in voce, pro simili. vt-
« pote collocamus rem figurabilem, quæ denomina-
« tione sua causat memoriam rei infigurabilis, cuius

31