Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/25

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 17 —

tatum præ suppositiuis, poterit tamen quibuscumque (dummodo prorsus hebetis non sint ingenii) declarari, continet enim propriissimos terminos, & rebus signifficandis maximè accommodatos.

Ars ista non simplicem ad memoriæ artem confert: sed & ad multarum facultatum inuentionem viam aperit & introducit. Propterea meminerint quibus dabitur eius interiora percipere: vt eam pro maiestate non cuicumque sine delectu communem faciant: eiusdemque canones singulis eorum quibus est communicanda pro meritorum capacitatisque facultate, intensius, atque remissius elargiantur expliciti.

Super hæc nouerint in quorum manus ars ista inciderit: nos eius non esse ingenij, vt determinato alienæ philosophiæ generi simus adstricti: neque vt per vniuersum quamcumque philosophandi viam contemnamus. Neminem quippe eorum qui ad rerum contemplationem proprio innixi ingenio, aliquid artificiose methodicéque sunt moliti, non magnifacimus. Non abolemus Pythagoricorum mysteria: non paruifacimus Platonicorum fides: & quatenus reale sunt nacta fundamentum Peripateticorum ratiocinia non despicimus. Ipsum ea de causa dicimus: vt eorum curam attenuemus qui proprio ingenio aliena volunt ingenia metiri: Cuiusmodi est infortunatum genus illud, quod cum diutius in optimis philosophis elaborauerit: non eó vsque proprium promouit animum, ne vsque in finem cum proprio careat ingenio: semper vtatur alieno; cui tamen magis quám iis qui propriam ignorantes paupertatem audent non audenda; compatiendum est & quadam ex parte (nisi ex incuria remaneat) est lau-

3